Liber Deuteronomii*

Caput 32: Versus 14

Filiorum.Basan regio est quae pecoribus abundat propter pascua: unde Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse tradita est, quia pecora multa habebant.Et hircos.Qui poenitentes significant, quia pro peccato offerebantur. Non satis est fidelibus dona virtutum percipere, nisi studeant pro commissis poenitere. Unde:Amplius lava me ab iniquitate meaPsal. 50..Hircos vocat qui exemplo suo aliis ministrant poenitentiae opera, quamvis non commiserint gravia: deflent enim cogitationum peccata tanquam facta.Cum medulla tritici.Corporis Christi; unde:Nisi granum frumenti cadens in terram,etc.Joan. 12..
(* Traductions européennes)